Cum omnes flagrarent cupiditate audiendi, ingressus est sic loqui Scipio: Catonis hoc senis est,
quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo
studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me
numquam satiare potuit oratio; tantus erat in homine
usus rei publicae, quam et domi et militiae cum optime, tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo et gravitate mixtus lepos et summum
vel discendi studium vel docendi et orationi vita admodum congruens.
Is dicere solebat ob hanc causam
praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus,
quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque
rem publicam constituissent legibus atque institutis
suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset,
tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes,
tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem
doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra
autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta
saeculis et aetatibus. Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla -- --
fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore
providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu
ac vetustate.